- PATI
- PATInullô adiectô casu, est durare, obdurare, sustinere, καρτερεῖν. Virg. Ecl. 10. v. 52.Certum est in silvis, inter spelaea ferarum,Malle pati ————Ex quo versu ridicule Vir doctus, pium et Christianum verbi usum, cum morte Servatoris, mundi et agonibus Martyrum ac Christiana pietate natum: etiam extra Ecclesiam Latinum fuisse probare contendit. Sensus enim Poetae, Malo καρτερεῖν εν ταῖς ὕλαις καὶ σπηλαίοις, duram et difficilem sustinere in antris ac speluncis vitam. Sic Terenius Eunuchô Actu 1. sc. 1. v. 7.——— Ubi pati non poteris, quum nemo expetet,Infectâ pace ultro ad eam venies.Id est, durare ac vivere sine Thaide, quam nunc tam fortiter tibi proponis. Idem Hecyrâ, Actu 1. sc. 2. v. 108. alibique. Seneca Hercule Oet. v. 1524.Quique sub plaustro patiuntur ursae:i. e. vivunt durant. Et Thyeste versu 170.Immane regnum et posse sine regno pati.Ubi posse pati sine aliquo, est posse vivere sine illo, posse aequô animô eius desiderium ferre. Ut apud Lucanum. l. 9. v. 262. sine Rege pati posse est posse perferre libertatem; quod non pote rant Cappadoces apud Iustinum, l. 38. c. 2. nec Iunii Vitellique, apud Livium. Hinc Patiens, qui obdurat, contentus angustiis praesentibus. Hor. l. 1. Sat. 1. v. 37.——— Et illis utitur arteQuaesitis patiens etc.Plura apud I. Frid. Gronovium Not. ad Thyestem Sen. d. l. Vide quoque H. Grotium ad Lucan. l. 5. v. 314.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.